monumenta.ch > Hieronymus > Exodus, 12 > Iudices, 15 > 19 > 5 > 40 > Isaias, 51 > Psalmi, 40 > sectio 21 > Praefatio. > LIBER QUARTUS. > Lucas, 16 > Psalmi, 34 > 52 > Canticum, 1 > sectio 8 > 35 > Sapientia, 2 > sectio 11

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 4, 108, 11
Statimque concito gradu, coepit per viam veterem pergere, quae ducit Gazam, ad potentiam vel ad divitias Dei; et tacita secum volvere, quomodo Eunuchus Aethiops gentium populos praefigurans, mutaverit pellem suam; et dum vetus relegit instrumentum, fontem reperit Evangelii. Atque inde ad dexteram transit. A Bethsur venit Escol, quae in botrum vertitur . Unde in testimonium terrae fertilissimae, et in typum eius qui dicit: Torcular calcavi solus, et de gentibus non est vir mecum . exploratores botrum mirae magnitudinis portaverunt . Nec post longum spatium intravit Sarae cellulas, videns incunabula Isaac, et vestigia quercus Abraham, sub qua vidit diem Christi, et laetatus est. Atque inde consurgens, ascendit Chebron, haec est Cariath-arbe, id est, oppidum virorum quatuor, Abraham, Isaac, Iacob, et Adam magni, quem ibi conditum, iuxta librum Iesu Nave Hebraei autumant: licet plerique Caleb quartum putent, cuius ex latere memoria monstratur. His inspectis, noluit pergere ad Cariath sepher, id est, vinculum litterarum: quia contemnens occidentem litteram, repererat spiritum vivificantem. Magisque mirabatur superiores et inferiores aquas, quas Othoniel filius Iephone Kenez pro australi terra et arida possessione susceperat , et quarum ductu, siccos prioris Instrumenti agros faciebat irriguos; ut redemptionem veterum peccatorum, in aquis baptismi reperiret. Altera die, orto iam sole, stetit in supercilio Caphar Barucha, id est, villae benedictionis: quem ad locum Abraham Dominum prosecutus est. Unde latam despiciens solitudinem, ac terram quondam Sodomae et Gomorrhae, Adamae, et Seboim, contemplata est balsami vineas in Engaddi, et Segor, vitulam consternantem , quae prius Bala vocabatur; et in Zoaram, id est, parvulam, Syro sermone translata est. Recordabatur speluncae Lot, et versa in lacrymas, virgines socias admonebat, cavenda esse vinum, in quo est luxuria, cuius opus Moabitae sunt, et Ammonitae .